- PRYTANEIA
- PRYTANEIAnumerus erat apud Athenienses dierumtriginta quinque. Harpocration, Ε῎ςτι δὲ ἀριθμὸς ἡμερῶν ἡ πρυτανεία ὴ τοι τριάκοντα εξ, ἢ τριάκοντα πέντε: Unde in quinque hebdomadas distribuebatur, secundum quam 50. Prytanes singularum Tribuum in quinque decurias distinguebantur; quae res ut melius intelligatur, altius arcessenda est. Constituit Solon, ut quotannis sumae praeesset Reip. Quadringentorum Senatus, non ductô variis ordinibus numerô, sed e quatuor Tribubus: Auctô dein sive in ordinem redactô Tribuum, quae decem fuerunt, numerô, e Quadringentis facti sunt Quingenti Senatores, de quibus infra. Ex unaquaque enim Tribu quinquageni Viri sorte ducebantur, qui aetate essent Senatoriâ, annô tricesimô definita: neque hi solum, sed etiam praeter eos quinquaginta alii succidanei, in hunc finem, ut si primi illi, aut ex illis unus aliquis, vel probaretur minus, vel intra suae πολιτείας annum moreretur, in illorum locum sufficerentur isti, quibus sors obvenerat. Hi quinquaginta, ex unaquaque Tribu sorte capti Senatores, Πρυτάνεις dicebantur: Sorte autem Tribus ductae imperabant, sibi invicem succedentes; ita singulae Tribus implebant suas Prytaneas imperabantque dies triginta quinque, teste Ulpianô in Androtianam idque continuo, non singulae suam per orbem ἐφημερίαν, ut heri ἡ Αἰαντὶς, hodie ἡ Κεκροπὶς, cras ἡ Α᾿καμαντὶς, quae sententia Scaligeri fuit. Apud Demosthenem enim in Timocratea. Tribum Pandionidem clare patet, duos continuos dies imperâsse, quod adhuc magis confirmatur, ex Antiphonte εν τῷ περὶ τοῦ Χαευτοῦ, sed quinquaginta hi unius Tribus Prytaneis simul non imperabant suam 35. dierum Prytaneiam, sed cum haec, ut dictum, in quinque hebdomadas distribueretur, in totidem Decurias sorte hi 50. distribuebantur Prytaneis, et prima decuria suam imperabat hebdomadem, secunda secundam atque ita deinceps ordine sorte ductô, dicebanturque illi decem, qui in sua hebdomade praeerant, Proedri. Hi vero inter se sortiebantur regna septem illorum hebdomadis dierum, quibus praeerant, adeoque fiebat, ut e decem singularum hebdomadum Proedris tressuperessent qui suum non imperarent diem; is autem, qui suum imperaret diem, vocabatur Ἐπιςτάτης, qui penes se, quum regnaret, habebat claves Aerarii ac Tabularii, itemque sigillum publicum. Quatuor autem illi τȏυ Α᾿ρχαιρεσιῶν dies, qui anno Lunari perficiendo, postquam 35. dierum, quibus quaelibet decem Tribuum ordine sorte ductô praefecta fuerat, supererant, imputabantur quatuor Tribubus, quae primae imperaverant, Suid. Vide de his plura apud Sam. Petitum Com, in LL. Atticas l. 3. tit. 1. et infra Quingenti. Sed et alii Prytanes, apud Auctores occurrunt, appellatione ab Atheniensibus mutuatâ. Uti enim in integra aliqua provincia, Asia puta, Lycia, Syria etc. Ludorum tempore legebantur Munerarii Sacerdotes, qui consessus et consilii totius provinciae Primates habebantur, et Magistratum gerebant, inde Asiarchae, Lyciarchae, Syriarchae etc. dicti: Sic in singulis oppidis et municipiis, huiusmodi Sacerdotes capi solebant, ad Ludos edendo, qui et Primores et Principes urbis, vulgo Flamines Latinis, audiebant: Graecis Ι῾εράρχαι et Ι῾ερομνήμονες et Πρυτάνεις dicebantur, ut docet Salmas. ad Solin. p. 805.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.